
 |
MANIA IPSORUM QUARE
Care Maurizio Costanzo Show,
Sicut pueri maniam ipsorum quare habeo, et de hoc glorior. mania ipsorum quare est instrumentum quo nos entia humana disponimus ad discendum, sicut stomachus est instrumentum quo disponimus ad cibum digerendum. Dum stomachus per totam vitam functionat, cum raris exceptionibus indigestionum, mania ipsorum quare marcescit in humanis adultis relinquens de se solum aliquod vagum vestigium. Cessata aetate crescentiae, omnis dies bonus est ad celebrandum funus mania ipsorum quare. Atrophia numquam revera completa est. Aliquod parvum quare supervivit in omnibus, sed in humanis adultis aliae sunt functiones quae arbitrium gubernant: in proscenio mentis, destitutis quare se insident certitudines acquisitae et dogmata personalia. In aetate adulta quaeritur quam minimum possibile et stricto gladio proteguntur propriae convictiones. Omnis propria cognitio fit dogma et pugnatur vel timetur quicumque eius fundamenta in disputationem ponat.
Ab die quo mania ipsorum quare nos deserit desinimus crescere, et solum senescimus. Hac de causa ergo gaudeo ad omne quare quod in me generare valeo. In refutatione dubii se crogiolant illi qui renuntiaverunt crescere et solum senescere volunt. Usitate immolatur propria mania ipsorum quare super altari practicitatis cotidianae. Male agitur cum quis dubiis roditur. Certitudines falsae quidem erunt, sed commodissimae redeunt cum in mundo interagitur. Valde fascinans est se interrogare de vera natura magni würstel, cum eum mordere intendatur, et plurimum esset quaerendum: "Estne hoc revera würstel? Cur ego convictus sum hoc esse würstel? Essetne hoc würstel si ego id tale non considerarem? Quis mihi affirmat buddistas non habere rationem et würstel non esse tractum ex porco qui erat reincarnatio Hitleri? Quomodo possum hoc würstel edere si fortasse est corpus Hitleri, cum adhuc heri communionem fecerim, id est panem ederim qui fortasse (sed quomodo certus inde sum?) erat corpus Christi? Et etiam si hoc würstel non esset corpus Hitleri reincarnati, est tamen tractum ex corpore porci... estne iustum ut id associem, in stomacho meo et - adhuc peius - in mente mea, corpori Christi? Quomodo possum in stomacho meo agitare hallucinans cocktail Christi et porci qui fortasse erat etiam Hitler? Estne praeterea iustum ut obliviscar me cadaver morsurum esse? Sed sumne certus me revera esurire? Et si etiam revera esurirem, qua de causa edere deberem? Nonne dignius esset animalitatem meam refutare et me fame mori sinere? Prius vel posterius utcumque defunctus essem... et fortasse minore dignitate... Si ego essem würstel et würstel esset ego, placeretne mihi a me edi? Et quomodo possum nunc hoc würstel edere quod refrixit dum mihi omnes has gratuitas quaestiones faciebam et si deinde (ad vindictam?) mihi in stomacho remaneret?" Cum würstel edendum sit, melius est eum edere et satis, sine nimiis quaestionibus sibi faciendis. Similiter, saepe, cum vivendum sit, melius est vivere et satis, sine nimiis quaestionibus sibi faciendis. Sic agendo, tamen, periculum est würstel distractum edere, vix id animadvertens et, pariter, vitam suam distractum vivere, vix id animadvertens, quod, quia semel tantum vivitur, paulum peccatum esset, quia liceret tunc mutare - sicut aliquis re vera fecit - celebre dictum in "NE SEMEL QUIDEM VIVITUR.", inevitabilem reddens etiam autogenerationem dicti collateralis: "NE UNUM QUIDEM WÜRSTEL EDITUR."
Dum ex una parte valde practicum est serenam vitam adultam transigere carentem impetuosis curiositatibus et candentibus dubiis, (et quicumque vitam suam sic vivit certe hoc argumentum approbabit), aeque verum est emblema vitae esse effrenatum entusiasmum iuvenilem, et non compositam inertiam senilem. Omnis puer genius est, si comparatur adulto. Et genius manet donec mania ipsorum quare eum deserere non incipiat. Non est desertio fulminea. Est contra mors lenta. Aliquis vasta segmenta curiositatis infantilis per totam vitam conservat et fit scientista, vel magnus sapiens. Alii renuntiant 18 annis omni ulteriori scientiae et ab eo momento solum senescunt. Eos invenis 40 annorum et deinde 50 et 60 cum eisdem ideis viginti annorum, interea vetustis, extra tempora et ridiculis, de quibus se superbos dicunt, quia super eas et eas solas constructa est simplex imago quam isti de se habent.
Sed incredibilis evolutio culturalis humanitatis, quae paucis milibus generationum transiit ab Homine-Simia-Venatore ad Astronautam, non facta est actione inertium prosecutorum procedurarum in adolescentia discitarum, id est ante tempus senescentium, id est maioritatis superbae certitudinum suarum. Incredibilis evolutio culturalis speciei nostrae est fructus cogitandi et agendi per saecula illius parvae percentualis adultorum cum mania ipsorum quare, semper cum suspicione spectatorum ab omnibus ceteris ob diversitatem idearum suarum et ob obstinationem curiositatum suarum.
Unum ex armis victricibus speciei humanae respectu ceterorum mammalium, in cursu evolutionis, fuit strategia prolongandi illas functiones discendi quas vocamus "ludum" et "curiositatem infantilem" et quae propriae sunt omnium mammalium. Spectate catulos felium dum ludunt, sibi invicem insidias tendentes: discunt venari. Vel cum, curiosi, rostellum ubique infigunt: territorium explorant. Sed infantia felina paucos menses durat. Humana fere viginti annos. Cum infantia finit, ludus et curiositas cessant, relinquentes de se solum vaga vestigia, et id quod individua sunt, manent, nihil amplius saliens discentes.
Praeter adultos paulum adhuc pueros, animatos mania ipsorum quare, dispositos cum entusiasmo ad nova ludicra, qui sicut pueri se nimis serio non capiunt, et sicut pueri ab aliis adultis non intelleguntur. Et cum ludus ab eis inventus commodum affert humanitati, postea et solum postea nomen eorum fit titulus positivus.
"Historia" determinatur a paucis, qui praeter laborem determinandi historiam debuerunt sibi sumere onus secum trahendi saburram immobilium.
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|