
 |
FABULA PUELLAE INFORTUNATAE
Care Maurizio Costanzo Show,
pro spectatoribus tuis minoribus, hodie tibi narro fabulam, fabulam Puellae Infortunatae.
Erat olim puella infortunata, quae spectabat semper televisionem. Mane ibat ad scholam, sicut omnes puellae aetatis suae, sed post meridiem se piazzabat semper ante televisionem et non se movebat amplius, usque ad quando erat hora eundi ad lectum.
Cum spectabat semper televisionem, haec puella infortunata non habebat amicos, praeter illos qui erant intra televisionem. Ipsa convicta erat se habere multos amicos, quia televisio erat tota plena simpaticis personis quae videbantur prorsus amici sui. Erant multi multi cartoni, et erant omnes amici sui. Proh dolor tamen puella infortunata se sentiebat aeque valde sola, etiamsi habebat omnes illos strannos amicos intra televisionem. Haec erat prima ex infortunis suis.
In schola alii pueri ei narrabant quod die antea luserant totum post meridiem. Et puella infortunata respondebat quod ipsa non luserat, sed quod spectaverat amicos suos intra televisionem ludere pro ea. Cum pueri non infortunati ibant die dominico post meridiem in bicicletta, puella infortunata spectabat contra aliquam figuram quae ibat in bicicletta intra televisionem.
Socia eius banci ei dicebat semper quantum se oblectabat ludere cum novis pupis suis. Illa puella infortunata non se oblectabat ludere cum novis pupis suis, quia non habebat tempus. Transigebat enim totum tempus suum ad spectandos pueros intra televisionem ludere cum novis pupis suis.
Transierunt anni, et puella infortunata crescebat, sed remanebat semper puella, etiamsi crescuta, et semper infortunata. Alii pueri se recordabant de quando fuerant minores, et de eis loquebantur inter se. Puella infortunata non valebat se recordari de quando fuerat minor, quia se recordabat solum de quando fuerant minores omnes amici sui intra televisionem. Cum in schola narrabat aliquid aliis pueris non infortunatis, poterat semper narrare solum id quod viderat intra televisionem, quia in vita sua numquam viderat aliud.
"Tibi placet deambulare in silva?" ei petebat interdum socius.
Et puella infortunata respondebat: "Grande Puffo placet valde deambulare in silva". Deinde addebat "Cappuccetto Rosso etiam, sed debet attendere ad Lupum." Sed ipsa numquam fuerat in silva.
Etiam in Nativitate, puella infortunata erat infortunata, quia alii pueri narrabant de pulchris donis quae receperant a Babbo Natale qui intraverat occulte in domos eorum, et ipsa contra se recordabat solum de pulchris donis quae pueri intra televisionem receperant a Babbo Natale qui intraverat non tam occulte intra Televisionem.
Transierunt alii anni, et puella infortunata erat semper puella, etiamsi semper magis crescuta, et semper magis infortunata.
Non se recordabat enim nihil, de omnibus annis qui transierant, sed se recordabat solum id quod viderat in televisione. Non se recordabat ne quidem amplius quomodo erant facti parentes sui, quia non apparebant umquam in televisione et tunc ipsa eos non spectabat, et tunc post paulum etiam ipsi desierant spectare eam.
"Misera me!" sibi dixit quodam die puella infortunata "Non me recordor amplius ne quidem quomodo facta est mamma mea!"
Conata est tunc non spectare televisionem ad videndam mammam suam, sed non id valuit. Ab omnibus partibus spectabat, videbat solum televisionem. Se assuefecerat ad eam spectandam tam multum ut iam non videret amplius nihil aliud. Etiam in schola, omnes socii sui evanuerunt ante oculos suos, substituti a multis parvis televisionibus quae saltellabant hic et illic. Magistra se transformavit in magnum magnum televisorionem cum intra solum faciem strigae quae eam sgridabat in continuatione.
"Misera me!" sibi dicebat puella infortunata "Sum semper magis infortunata! Oh, quam vellem desinere spectare semper televisionem!"
Sed erat heu nimis tarde! Iam ipsa erat pro semper victima televisionis! Non habebat amplius cogitationes suas, sed solum cogitationes quas televisio posuerat intra eam. Non habebat memorias suas, sed solum memorias provenientes a televisione.
Deinde quodam die puella infortunata perdidit etiam nomen suum, et ob hoc nomen eius non apparet in hac fabula. Nulla ex personis quae apparebant intra televisionem umquam pronuntiaverat nomen eius, et tunc ipsa id obliviscerat.
Cum quodam die puella infortunata evanuit, nemo id animadvertit, ne ipsa quidem, cum ipsa animadvertebat solum res quae accidebant intra televisionem, et intra televisionem ipsa numquam evanuerat cum ibi numquam ne apparuerat quidem.
Nemo hodie se recordatur amplius miserae puellae infortunatae quae spectabat nimis televisionem.
Nemo praeter bonam personam quae scripsit hanc fabulam ad salvandos omnes pueros et puellas qui spectant nimis televisionem loco se oblectandi ludendo sicut oportet, et periclitantur ita etiam ipsi evanescere ex mundo, sicut puella infortunata quam hodie nemo recordatur amplius.
Roberto Quaglia
Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, legi, in computatrum deferri, imprimi et copiari potest sine limitibus, solum ad usum personalem. Omnes textus et illustrationes proprietas sunt Roberti Quaglia et adhiberi non possunt integre vel in parte sine auctoritate. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata sunt Roberti Quaglia. Opus "Care Maurizio Costanzo Show...", in suo toto vel in parte, venum dari non potest ullo titulo sine praevia auctoritate.
© 1994-2000 Roberto Quaglia.
|