|
Photographiae valde coloratae
by
Picetti & Quaglia 1983-85
Praesens photographiarum collectio a me una cum Gigi Picetti maxima ex parte annis inter 1983 et 1985 confecta est. Anno 1983 has imagines Mediolani in pinacotheca Sorart, circa viam Montenapoleone, necnon Arelate exhibuimus. Nonnullae quoque photographiae sub finem annorum 80 captae sunt. Ultimae autem confectae ad ineuntia annorum 90 pertinent. Deinde satis. Meliora erant agenda.
Hodie photographiae huiusmodi parvi fortasse momenti sunt, cum ars graphica computatralis longe alia permittat. Attamen ineunte decennio octogesimo res valde aliter se habebant... Nulla ex sequentibus photographiis computatro retractata est. Totum tantum sordidum lucis negotium est. Sic olim photographiae operabantur... Lux, photones colorati, et iterum lux. Nihil amplius. Et nihil minus.
|