|
EMISSORES ET REPETITORES
INFORMATIONUM
Robertus Quaglia, scilicet fictionis scientificae patriae nostrae
repraesentans extra fines notissimus et in Italia ignotissimus,
pergit tot quaestiones ponere et omnia responsa recusare. Ugo Malaguti
de eo dixit: "genius est".
Spectemus ab extra universum nostrum et videamus paulum quid accidat.
Notamus id continere quandam energiam. Re vera continet totam
energiam quae adest. Intuemur debere esse etiam quandam speciem
spatiitemporis qui sibi sumat curam continendi totam hanc energiam, sed
contenti sumus dicere universum et spatiumtempus eandem rem esse,
et sic interim seponimus problema. Habemus igitur totam
hanc energiam, quae se manifestat sensibus nostris quadam varietate.
In sua modalitate elementarissima energia nobis se praesentat
sub forma radiationum. Lux est illud genus radiationis quod
oculi nostri capaces sunt videndi. Typicum radiationum est
se movere velocitate lucis, sine peculiari phantasia.
Absentia phantasiae radiationum lampans est. Motus earum
taediosus est et praevisibilis. Criteria secundum quae radiationes
se movent revelant gradum minimum complexitatis. "Relationes
sociales" quas radiationes mutuo intratenent parum variae sunt et parum
constructivae.
Interessantior se revelat observatio materiae. Etiam
materia energia est, sed respectu radiationibus est totus
alter mundus. Motus materiae in universo grandiosus est
et maiestosus. Myriades stellarum se addensant in miliardis gurgitum galacticorum,
in varietate manifestationum revera exaltante. Stellae caeruleae,
gigantes rubrae, nanae albae, pulsar, foramina nigra et quasar. In unoquoque
horum munerum, materia spectaculum dat, regulis distinctis secundum
munus interpretatum. Stellae caeruleae fundunt hydrogenium in helium, gigantes
rubrae fundunt helium in atomos graviores, pulsar, compositae
solis neutronibus, rotant ut turbines velocitate paroxysmali, et
in foraminibus nigris materia abit etiam in alium universum vel circa
illuc (re vera nescitur quid accidat) relinquens post
se puram informationem de propria praesentia, scilicet incredibile
campum gravitationalem. Physici animam sibi damnant ad intellegenda criteria
secundum quae materia interagit cum alia materia, et in parte id
assequuntur. In forma materiae, energia habet "vitam socialem" multo
ditiorem et complexiorem quam radiatio, cum interagat cum
se ipsa in extensa gamma modorum. Parallele, motus materiae
oboedit criteriis variis et articulatis magis quam motus
radiationum. Possemus igitur audere dicere respectu radiationi,
materiam "scire" quomodo se gerere modo complexiore. "Relationes
sociales" quas materia intratenet cum se ipsa eam continuo ditant
Informatione. Cum omnia, in universo, energia sint, materia est
forma magis "culta" energiae respectu elementarissimae
radiationi.
Sed nos, qui vivi sumus, scimus energiam non se manifestare solum
sub forma radiationis et materiae rudis. In quibusdam quaesitissimis
locis climate favorabili, exempli gratia in planeta nostro,
materia ulterius se complicavit in forma quam vocamus
"vitam". Ecce tunc comportamentum energiae, in forma viventium,
assurgere ad novas vertices complexitatis. Criterium secundum
quod viventia mutuo interagunt incredibiliter
complexius est respectu illi materiae sic dictae inertis.
Etiam motus viventium revelat analogum augmentum complexitatis
et igitur difficilis praevisibilitatis. Quodam sensu, vita
stat materiae ut materia stat radiationi. Talis est enim
augmentum complexitatis et Informationis. Hic enim augmentum
Informationis fit plene recognoscibile et manifestum. In typico
vivente, enim, omnes atomi qui id componunt "sciunt" se debere
stare omnes simul, et se gerere modo coordinato et cohaerenti.
Cellulae collaborant omnes simul ad conservationem suae collaborationis,
scilicet vitae individui quod eae componunt. Praeterea, omne
individuum "scit" de praesentia aliorum individuorum propriae speciei,
cum quibus enim format societatem, ut etiam "scit" de praesentia
aliarum formarum vitae, quibus se nutrit vel a quibus se defendit,
et materiae inertis, cum qua interagit incessanter. Vita,
igitur, substantialiter est forma energiae ditior
Informatione, magis "culta", respectu materiae inerti et
radiationi.
Nos, tamen, qui praeter esse vivi cogitamus et scimus nos cogitare,
fataliter intellegimus nos esse probabiliter nidum sequentis
gradus evolutionis energiae universi. Cogitatio nostra potest
fortasse enim considerari modalitas nova essendi energiae
universi. Sed quid est re vera cogitatio nostra?
Responsum revera adaequatum longe abest ab esse formulatum.
Problema notabilissimum est quod ad analyzandam cogitationem nostram
debemus per vim uti prorsus cogitatione nostra, et ab interiore
systematis impossibile est videre systema ab exteriore. Visio
quam ab interiore habemus cogitationis nostrae est igitur necessarie
distorta. Nihilominus, acuti cogitatores tentant a multo tempore intellegere
mysteria nostri cogitandi, et necessaria esset encyclopaedia ad
illustrandas omnes coniecturas hac de re. Ratio qua, hac in sede
nos limitabimus ad trahendam synthesim extremam de qualitatibus
cogitationis nostrae, contenti affirmare observationem lapalissianam,
scilicet cogitationem nostram esse avidum quaesitorem et elaboratorem
Informationis.
Re vera, ab ipsa nativitate incipimus apprehendere, scilicet absorbere
informationes, quae systematice elaborantur et transformantur,
producentes illam synthesim originalem quae est personalitas
cuiusque nostrum. Nulla alia species animalis capax est producendi
individua personalitatibus tam inter se distinctis! Cogitatio nostra
se construit et se restructurat colligens informationes ex omni
eo quod nos circumdat, peculiariter ex fonte informationum
ditissimo qui adest, scilicet aliis hominibus. Cum
praestigio librorum, capaces sumus a quodam tempore extrahendi informationes
etiam ex cogitatione hominum mortuorum multo tempore abhinc, vel spatialiter
distantium a nobis. Cum praestigio computatrorum et Interretis, actu
capaces sumus communicandi Informationem cum integro mundo "on line" in tempore
reali.
Haec omnia videntur perfecte in linea cum tendentia manifesta
universi ad formandas structuras semper complexiores et ditiores
Informatione, aliis verbis magis "cultas" et conscias respectu
mundo circumstanti.
Quintessentia conviventiae humanitatis videtur igitur
posse resumi in exigentia cosmica elevandi gradum Informationis
complexivum, et respectu eorum aliorum nobis notorum in universo, videretur
prorsus nos nos gerere belle.
Naturaliter, aliqui nostrum se gerunt melius aliis. Sed id
inevitabile est.
Societas humana est enim systema dynamicum, servus
necessitatis manendi stabilis ne collassat. Ratio
qua, etsi velocissimus progressus informativus humanitatis non
potest accelerare ultra quandam limen. Necessaria est notabilis
ridondantia Informationis vehiculatae, ut omnia non praecipitent
in chaos disorganizationis. Aliis verbis, societas humana
non est capax tolerandi nisi parvam percentualem individuorum
genialium, scilicet hominum qui elaborent modo marcate originali
informationes quas recipiunt. Pueri omnes geniales sunt, sed eorum genius
non destabilizat soliditatem systematis. Cum pueri crescunt,
ridondantia informationum quas ei recipiunt extinguit partim
vel integre eorum genium. Si omnes adulti geniales essent, nemo
amplius faceret omnia illa utilia, sed taediosa, quae societas
necessitat ut fiant. Inscatolate puerum in pedissequa repetitione
actionum semper aequalium, et is taediabitur ad mortem. Eadem res
accidit, mensura inferiore, adulto qui conservaverit partem
genialitatis propriae infantiae.
Ob exigentias stabilitatis systematis, magna pars hominum
adultorum fungitur fere tantum ut "repetitor" Informationis circulantis,
addens parum vel nihil proprii Informationi quam vehiculat. Parva
percentualis individuorum adultorum, contra, praeter fungi praevalenter
ut "repetitor" Informationis circulantis, assequitur interdum reelaborare
modo significanter creativo inputs receptos, fungens ita
saltuarie etiam ut "emissor" Informationis. Id est
sufficiens ad producendam illam explosionem novarum cognitionum quam humanitas
nuper experitur.
Magnus Dispensator Informationum nostrae aetatis et nostrae
societatis est, ut omnes sciunt, televisio. Aliquis legit
adhuc libros, sed plerique se confidunt prorsus televisioni
pro fornitura informationum desideratarum. Qualitas
informationum a televisione dispensatarum notorie humilis est,
dum quantitas earundem decise alta est. Re vera,
televisio vomit incessanter informationes ridondantes et parum
significantes in cerebra nostra, quae se gerunt in consequentia.
Notamus tunc, in sermonibus maioritatis individuorum in nostra
societate, recheggiare immutatos selectionem conceptuum tritorum
et retritorum auditorum in televisione, in colossali apotheosi formidabilis
ridondantiae. Est quasi cogitatio fere cuiusque nostrum se reduceret
ad essendum, essentialiter, perparum plus quam merum "repetitorem"
informationis collectae a televisione. Haec omnia valde
curiosa sunt.
Provocatio quam quisque nostrum decernere potest accipere necne,
est illa faciendi participare modo digno propriam cogitationem
Magnae Saltationi Evolutivae universi, vincens illam coactionem ad
ridondantiam quam televisio et populus telespectatorum nobis imponunt
naturaliter. Cum percipiemus cogitationem nostram non solum reflectere
et repetere conceptus communes multis aliis, sed interdum aliquem generare
inequivoce novum et originalem, sciemus nos facere
melius partem nostram in comoedia (tragoedia?) evolutionis universalis.
Qui Robertum Quaglia approfundire intenderet, tentet cum eius
Homepage. Qui legere vellet alios eius articulos Cogitationis
Stochasticae, hic
eorum invenit elenchum ordinatum.
|