|
Salvete in una ex paginis Telae maxime frequentatis. Probabile est vos non sua sponte huc venisse, sed huc missos esse. Accidit. Probabiliter id meruistis. Raro quis huc venit Affanculo per errorem. Qui vos huc ad nos misit certe optimas rationes suas habuit. Aut fortasse vos ipsi vos huc misistis. Hoc quoque accidit, saepius quam putatur. Omnes causae bonae sunt ad perveniendum Affanculo. Hic Affanculo (sive "a Fanculo", ut quidam linguae puristae malunt) explosio demographica longe superat eam tertii mundi nationum. Aliter ac in tertio mundo, hic tamen adest etiam quaestio immigrationis, quae tamen eodem tempore ne quaestio quidem est. In loco sumus sine finibus, sine filtris accessus, qui, si bene cogites, ne locus quidem est, etsi adest et hic est. Quicumque huc intrat, etsi postea exit, idealiter in perpetuum nobiscum manet. Affanculo est foramen nigrum societatis humanae italicae, ubi quod intrat numquam amplius exit. Hic Affanculo nihil prorsus fieri potest. Hoc proprium est Affanculo. Ad summum inter se paululum in facie spectant sine se videndo, exspectantes ut credant se hic non amplius esse. Quid aliud dicendum restat? Nihil. Si umquam aliquid dicendum fuit. Si ita non esset, non essemus Affanculo. 350.000 visitatores usque ad Ianuarium '99 |
Habesne paginam aut situm Telae?
Fias et tu pars

insere statim in paginas tuas
SYMBOLUM MYTHICUM:
Quid hodie Affanculo fit?
Nunc cum Affanculo sitis - et hinc non effugitur - praestat ceteros cognoscere. Cui aliter servit Humanitas? Praesertim Humanitas quae Affanculo invenitur? In eadem navi sumus ideoque praestat inter nos congredi. Ita ut tempus minus vulneret in transitu.
Quod in hac pagina continetur legi, spectari, adorari, olfieri, in computatrum exonerari, imprimi et in cubiculo proprio affigi potest, et copiari TANTUM AD USUM PERSONALEM. Omnes textus et illustrationes proprietas Roberti Quaglia sunt nec ex toto aut ex parte sine auctoritate adhiberi possunt. Consilium graphicum et componentes graphicae harum paginarum proprietas reservata Roberti Quaglia sunt. Nihil horum venale poni aut in Interrete diffundi aut ullo modo mercaturae dari potest sine praevia auctoritate |